top ad banner top ad banner top ad banner

Page 5, 23rd May 1891

23rd May 1891
Page 5
Page 6
Page 7
Page 5, 23rd May 1891 — LEO PP. XIII.
Close

Report an error

Noticed an error on this page?
If you've noticed an error in this article please click here to report it.

Tags

People: Jesus Christ, LEO PP

Share


Related articles

Papal Decrees.

Page 33 from 8th July 1893

Sanctissimi Domini Nostri Leon's

Page 33 from 9th July 1881

Venerabilibvs Fratribvs Petro Lambert° S. R. E. Cardinals...

Page 8 from 27th July 1895

Ve N E Rab Ili Bvs Fratr I Bvs

Page 33 from 2nd February 1895

LEO PP. XIII.

VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

Rerum novarum semel excitata cupidine, quae diu quidern commovet civitates, illud erat consecuturum ut commutationum studia a rationibus politicis in oeconomicarum cognatum genus aliquando defluerent.—Revera nova industriae incrementa novisque euntes itineribus artes : mutatae dominorum et mercenariorum rationes mutuae : divitiarum in exiguo numero affiuentia, in multitudine inopia : opificum cum de se confidentia maior, turn inter se necessitudo con iunctior, praeterea versi in deteriora mores, effecere ut certamen erumperet. In quo quanta rerum momenta ver. tantur, ex hoc apparet, quod animos habet acri expecta tione suspensos : idemque ingenia exercet doctorum, concilia prudentum, conciones populi, legumlatorum iudicium, consilia principum, ut jam caussa nulla reperiatur tanta, quae teneat hominum studia vehementius.—Itaque, proposita Nobis Ecclesiae causs'a et salute communi, quod alias consuevimus, Venerabiles Fratres, datis ad vos Litteris de imperio politico, de libertate humana, de civitatum constitutione christiana, aliisque non dissimili genere, quae ad refutandas opinionum fallacias opportuna videbantur, idem nunc faciendum de conditione opificum iisdem de caussis duximus.—Genus hoc argumenti non semel jam per occasionem attigimus : in his tamen litteris totam data opera tractare quaestionem apostolici muneris conscientia monet, ut principia emineant, quorum ope, uti veritas atque aequitas postulant, dimicatio dirimatur. Caussa est ad expediendum difficilis, nec vacua periculo. Arduum siquidem metiri iura et officia, quibus locupletes et proletarios, eos qui rem, et eos qui operam conferant, inter se oportet contineri. Periculosa vero contentio, quippe quae ab hominibus turbulentis et callidis ad pervertendum iudicium veri concitandamque seditiose multitudinem passim detorquetur. Utcumque sit, plane videmus, quod consentiunt universi, infimae sortis hominibus celeriter esse atque opportune consulendum, cum pars maxima in misera calamitosaque fortuna indigne versentur. Nam veteribus artificurn collegiis superiore saeculo deletis, nulloque in eorum locum suffecto praesidio, cum ipsa instituta legesque publicae avitam relig;nem exuissent, sensim factum est ut opifices inhumanitacdominorum effrenataeque competitorum cupiditati solitarios atque indefensos tempus tradiderit.—Malum auxit usura vorax, quae non semel Ecclesiae iudicio damnata, tamen

hominibus avidis et quaestuosis per aliam speciem exercetur ea.dem : huc accedunt et conductio operum et return omnium commercia fere in paucorum redacta potestatem, ita ut opulenti ac praedivites perpauci prope servile iugum in tin itae proletariorum multitudi ni impos uerint.

Ad huius sanationem mali Socialistae quidern, sollicitata egentium in locupletes invidia, evertere privatas bonorum

possessiones contendunt oportere, eal'umque loco communia universis singulorum bona facere, procurantibus viris qu aut municipio praesint, aut totam rempublicam gerant.

Eiusmodi translatione bonorum a privatis ad commune, mederi se posse praesenti malo arbitrantur, res et commoda inter cives aequabiliter partiendo. Sed est adeo eorum ratio ad contentionem dirimendam inepta, ut ipsum opificum genus afficiat incommodo : eademque praeterea est valde iniusta, quia vim possessoribus legitimis affert, pervertit officia reipublicae, penitusque miscet civitates.

Sane, quod facile est pervidere, ipsius operae, quam sus' cipiunt qui in arte aliqua quaestuosa versantur, haec per se. caussa est, atque hic finis quo proxime spectat artifex, rem sibi quaerere privatoque iura possidere uti suam ac propriam. Is enim si vires, si industriam suam alteri cornmodat, hanc ob caussam commodat ut res adipsicatur ad victum cultumque necessarias : ideoque ex opera data ius verum perfectumque sibi quaerit non modo exigendae cedis, sed et collocandae uti velit. Ergo si tenuitate sumptuum quicquam ipse comparsit, fructumque parsimoniae suae, quo tutior esse custodia possit, in praedio collocavit, profecto praedium istiusmodi nihil est aliud, quarn merces ipsa aliam induta speciem : proptereaque coemptus sic opifici fundus tarn est in eius potestate futurus, quam parta

labore merces. Sed in hoc plane, ut facile intelligitur, return dominium vel moventium vel solidarum consistit In co igitur quod bona privatorum transferre Socialistae ad commune nituntur, minium mercenariorum faciunt conditionem deteriorem, quippe quos, collocandae mercedis libertate sublata, hoc ipso augendae rei familiaris utilitatumque sibi comparandarum spe et facultate despoliant.

Verum, quod maius est, remedium proponunt cum iustitia aperte pugnans, quia possidere res privatim ut suas, ius est homini a natura datum.—Revera hac etiam in re maxime inter horninem et genus interest aniniantium ceterarum. Non enim se ipsae regunt belluae, sed reguntur gubernanturque duplici naturae instinctu : qui turn custodiunt experrectam in eis facultatem agendi, viresque opportune evolvunt, turn etiam singulos earum motus exsuscitant iidem et determinant. Altero instinctu ad se vitamque tuendam, altero ad conservationem generis ducuntur sui. Utrumque veto commode assequuntur earum verum usu quae adsunt, quaeque praesentes sunt : nec sane progredi longius possent, quia solo sensu moventur rebusque singularibus sensu perceptis.—Longe alia hominis natura Inest in eo tota simul ac perfecta vis naturae animantis, ideoque tributum ex hac parte homini est, certe non minus quam 'generi animantium omni, ut rerum corporearum fruatur bonis. Sed natura animans quantumvis cumulate possessa, tantum abest ut naturam circumscribat humanam ut multo sit human& natura inferior, et ad parendum huic obediendumque nata. Quod eminet atque excellit in nobis quod homini tribuit ut homo sit, et a belluis differat genere toto, mens seu ratio est. Et ob hanc caussam quod solum hoc animal est rationis particeps, bona homini tribuere necesse est non utenda solum, quod est omnium animantium commune, sed stabili perpetuoque iure possidenda, neque ea dumtaxat quae usu consumuntur, sed etiam quae, nobis utentibus, permanent.

Quod magis etiam apparet, si hominum in se natura altius spectetur.—Homo enim cum innumerabilia ratione comprehendat, rebusque praesentibus adiungat atque annec tat futuras, cumque actionum suarum sit ipse dominus propterea sub lege aeterna, sub potestate omnia provider:tissime gubernantis Dei, se ipse gubernat providentia con silii sui : quamobrem in eius est potestate res eligere qua s ad consulendum sibi non modo in praesens, sed etiam in reliquum tempus, maxime iudicet idoneas. Ex quo consequitur, ut in homine esse non modo terrenorum fructuum, sed ipsius terrae dominatum oporteat, quia e terrae fetu sibi res suppeditari videt ad futurum tempus necessarias. Habent cuiusque hominis necessitates velut perpetuos .editus, ita ut hodie expletae, in crastinum nova imperent. rgitur rem quamdam debet homini natura dedisse stabilem perpetuoque mansuram, unde perennitas subsidii expectari posset. Atque istiusmodi perennitatem nulla res praestare, nisi cum ubertatibus suis terra, potest.

Neque est, cur providentia introducatur reipublicae : est enim homo, quam respublica, senior : quocirca ius ille suum ad vitam corpusque tuendum habere natura ante debuit quam civitas ulla coisset.—Quod vero terram Deus universo generi hominum utendam, fruendam dederit, id quidem non potest ullo pacto privatis possessionibus obesse. Deus enim generi hominum donavisse terram in commune dicitur, non quod eius'promiscuum apud omnes dominatum voluerit, sed quia partem nullam cuique assignavit possidendam, industriae hominum institutisque populorum permissa privatarum possessionum descriptione.—Ceterum utcumque inter privatos distributa, inservire communi omnium utilitati terra non cessat, quoniam nemo est mortalium, quin alatur eo, quod agri efferunt. Qui re carent, supplent opera : ita ut vere affirmari possit, universam comparandi victus cultusque rationem in labore consistere, quem quis vel in fundo insumat suo, vel in arte aliqua operosa, cuius rnerces tandem non aliunde, quam a multiplici terrae fetu ducitur, cum eoque permutatur.

Qua ex re rursus efficitur, privatas possessiones plane esse secundum naturam. Res enim eas, quae ad conservandam .vitam maximeque ad perficiendam requiruntur, terra quidem cum mama largitate fundit, sed fundere ex se sine hominum cultu et curatione non posset. Iamvero cum in parandis naturae bonis industriam rnentis viresque corporis homo insumat, hoc ipso applicat ad sese earn naturae corporeae partem, quam ipse percoluit, in qua velut formam quamdam personae suae impressam reliquit ; ut omnino rectum esse oporteat, earn partem ab eo possideri uti suam, nec ullo modo ius ipsius violare cuiquam licere.

Horum tarn perspicua vis est argumentorum, ut mirabile videatur, dissentire quosdam exoletarum opinionum restitutores : qui usum quidem soli, variosque praediorum fructus homini privato concedunt : at possideri ab eo ut domino vel solum, in quo aedificavit, vel praedium quod excoluit, plane ius esse negant. Quod cum negant, fraudaturn in partis suo labore rebus hominem, non vident. Ager quippe cultoris manu atque arte subactus habitum longe mutat : e silvestri frugifer, ex infecundo ferax efficitur. Quibus autem rebus est melior factus, iliac sic solo inhaerent rniscenturque penitus, ut maximam partem nullo pacto sint separabiles a solo. Atqui id quemquam potiri illoque perfrui, in quo alius desudavit, utrumne iustitia patiatur ? Quo modo effectae res caussam sequuntur a qua effectae sunt, sic operae fructum ad eos ipsos qui operam dederint,

rectum est pertinere. Merito igitur universitas generis humani, dissentientibus paucorum opinionibus nihil admodum mota, studioseque naturam intuens, in ipsius lege naturae fundamentum repent partitionis bonorum, possessionesque privatas, ut quae cum hominum natura pacatoque et tranquillo convictu maxime congruant, omnium saeculorum usu consecravit.—Leges autem civiles, quae, cum iustae sunt, virtutem suam ab ipsa naturali lege ducunt, id ius, de quo loquimur, confirmant ac vi etiam adhibenda tuentur.—Idem divinarum legum sanxit auctoritas, quae vel appetere alienum gravissime vetant. Non concupisces uxorenz broxirni tui : non dontum, non agrum, non aneillanz, non bovem, non asinum et universa quae illizes sunt.* Iura vera istiusmodi, quae in hominibus insunt singulis, multo validiora intelliguntur esse si cum officiis hominum in convictu domestico apta et connexa spectentur.—In deligendo genere vitae non est dubium, quin in potestate sit arbitrioque singulorum alterutrum malle, aut Iesu Christi sectari de virginitate consilium, aut maritali se vinclo obligare. Ius coniugii naturale ac primigenum homini adimere, caussamve nuptiarum praecipuam, Dei auctoritate initio constitutam, quoquo modo circumscribere lex hominum nulla potest. Crescite et multiplicamini.t En igitur familia, seu societas domestica, perparva illa quidem, sed vera societas, eademque omni civitate antiquior ; cui propterea sua quaedam iura officiaque esse necesse est, quae minime pendeant a republica. Quod igitur demonstravimus, ius dominii personis singularibus natura tributum, id transfern in hominem, qua caput est familiae, oportet : immo tanto ius est illud validius, quanto persona humana in convictu domestico plura complectitur. Sanctissima naturae lex est, ut victu omnique cultu paterfamilias tueatur, quos ipse procrearit : idernque illuc a natura ipsa deducitur, ut velit liberis suis, quippe qui paternam referunt et quodam modo producunt personam, anquirere et parare, unde se

honeste possint in ancipiti vitae cursu a misera fortuna defendere. Id vero efficere non alia ratione potast, nisi fructuosarum possessione rerum, quas ad liberos hereditate transmittat. Quemadmodum civitas, eodern modo familia, ut memoravimus, yeti norninis societas est, quae potestate propria, hoc est paterna, regitur. Quamobrem, servatis utique finibus quos proxima eius caussa praescripserit, in deligendis adhibendisque rebus incolumitati ac iustae libertati suae necessariis, familia quidem paria saltern cum societate civili iura obtinet. Paria saltem diximus, quia cum convictus domesticus et cogitatione sit e re prior, quam civilis coniunctio, priora quoque esse magisque naturalia iura eius officiaque consequitur. Quod si dives, si familiae, convictus humani societatisque participes factae, pro adiumento offensionem, pro tutela dem inutionem iuris sui in republica reperirent, fastidienda citius, quam optanda societas esset.

Velle igitur ut pervadat civile imperiurn arbitratu suo usque ad intima domorum, magnus ac perniciosus est error.—Certe si qua forte familia in summa rerum difficultate consiliique inopia versetur, ut inde se ipsa expedire nullo pacto possit, rectum est subveniri publice rebus extremis : sunt enim familiae singulae pars quaedam civitatis. Ac pan i modo sicubi intra domesticos parietes gravis extiterit perturbatio iurium mutuorum, suum cuique ius potestas publica vindicato : neque enim hoc est ad se rapere iura civium, sed munire atque firmare iusta debitaque tutela. Hic tamen consistant necesse est, qui praesirit rebus publicis : hos excedere fines natura non patitur. Patria potestas est eiusmodi, ut nec extingui, neque absorberi a republica possit, quia idem et commune habet cum ipsa hominum vita principium. Filli sunt al/quid et velut paternae amplificatio quaedam personae : proprieque loqui si volumus, non ipsi per se, sed per communitatem domesticam, in qua generati sunt, civilem ineunt ac participant societatem. Atque Mc ipsa de caussa, quod filii sunt naturaliter al/quid patris...antequam usum liberi arbitrii habeant, continentur sub parentum cura.* Quod igitur Socialistae, posthabita providentia parentum, introducunt providentiam reipublicae, faciunt, contra iustitiam naturalenz, ac domorum compaginem dissolvunt.

Ac praeter iniustitiam, nirnis etiam apparet quails esset omnium ordinurn commutatio perturbatioque, quam dura et odiosa servitus civium consecutura. Aditus ad invidentiam mutuam, ad obtrectationes et discordias patefieret : ademptis ingenio singulorum sollertiaeque stimulis, ipsi divitiarum fontes necessario exarescerent eaque, quam fingunt cogitatione, aequabilitas, aliud revera non esset nisi omnium hominum aeque rnisera atque ignobilis, nullo discrimine, conditio.—Ex quibus omnibus perspicitur, illud Socialisnzi placitum de possessionibus in commune redigendis omnino repudiari oportere, quia us ipsis, quibus est opitulandum, nocet ; naturalibus singulorum iuribus repugnat, officia reipublicae tranquillitatemque communem perturbat. Maneat ergo, cum plebi sublevatio quaeritur, hoc in primis haberi fundamenti instar oportere, privatas possessiones inviolate servandas. Quo posito, remedium, quod exquiritur, unde petendum sit, explicabimus.

[His Verbis finem pars prima habet.]

GENERAL SUMMARY,

The following Summary of the whole of the Encyclical (of which this forms the fist portion) may here be given : After a short introduction treating of the importance and difficulty of the question, and of the need of its speedy solution, the Encyclical begins by rejecting the Socialist solution, which would abolish private property and form a collective and common ownership in its stead.—It then speaks of the solution to be drawn from Catholic teaching. It admits that, according to this teaching, various principles and elements must contribute to such solution ; but the first and chief of all, it maintains, is the Church, without which all else would be ineffectual.

The Encyclical on this point recalls the teaching of the Gospel, according to which masters and workmen have not to strive one against another, but to live in harmony by the fulfilment of their mutual duties of justice. They have, moreover, to help on another, and to live together in a friendly and brotherly union, as being all members of one family.—This teaching the Church not only recalls to the minds of men, but it does all it can to bring it into practice ; and it strives in every way to give to the working classes all the moral and material helps which can be provided for their advantage by the charity of Jesus Christ, ever living in the Church. The Encyclical then goes on to speak of the action which belongs to the State in this matter. It lays down, first of all, in a general way, that the State must do its part in benefiting the working clagses ; and then, in particular, it maintains that the State can and ought to intervene, whenever it has to fulfil its duty of protecting the common welfare and the rights of parties. In regard to this, the Encyclical considers one by one the chief objects for which the protective action of the State is needed, namely, private property, public tranquillity, and the advantage of the workmen themselves whether of mind or of body. In treating of these objects, the Encyclical speaks of the various questions concerning the rest from labour on Sundays and festivals, strikes, wages, and the hours• of labour considered with reference to the nature of the work and to the sex and age of the workers.

The last part of the Encyclical relates to the working classes themselves, and especially to the various institutes and societies for mutual aid, for providing for cases of misfortune, or sickness, or inability to work, &c. It treats of the various kinds of patronage, as it is called, for the protection and welfare of children, young persons, and adults. It treats also of syndicates or companies ; and, above all, of corporations suited to the altered conditions of these times, which the State, while leaving due freedom to all, ought to favour, to encourage, and to sustain.—Of these societies of workers, and of the manner of organising them, the Encyclical speaks at some length, showing what should be their fundamental rules, and urging especially that they ought to be animated by a Christian spirit.—Recognition and praise are given to whatsoever good has been done in this matter; the Encyclical asks that more may be done ; and it concludes with words of earnest exhortation to all who are interested in the Labour Question, so that each one may determine to fulfil readily and without delay the duty which lies upon him.